His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis
dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria
teneret, atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani
accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset,
non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum
a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum
putaret.
Quod si veteris
contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum,
quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod
Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam
deponere posse? Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur
quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem
pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines
ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci
velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem
concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi
dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si
Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint,
item si Allobrogibus satis faciunt, sese cum iis pacem esse
facturum.
3775 N.W. 77th
Street
Miami FL 33147
Ph:305.373.9293
Fax:305.373.3339
777 Brickell
Avenue, Suite #805
Miami, FL 33131
Ph:305.373.9293
Fax:305.373.3339
Calle 16 No.
138, Entre 3 y 5 Colonia Garcia Gineres