His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret.
Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.
3775 N.W. 77th Street
Miami FL 33147
Ph:305.373.9293
Fax:305.373.3339
777 Brickell Avenue, Suite #805
Miami, FL 33131
Ph:305.373.9293
Fax:305.373.3339
Calle 16 No. 138, Entre 3 y 5 Colonia Garcia Gineres
Merida Yucatan 97070 Mexico
Ph:(5299)255.855
Fax:(5299) 257.532
Gold City, Farrington Road
PO.Box FH-14080, Nassau, Bahamas
Ph:242.328.4869
Fax:242.328.4264
Trade-Mart International, Inc,
All rights reserved